MYSIA

MYSIA
MYSIA
regio minoris Asiae ad hellespontum, Troadi contermina: cuius incolae Mysi, abiectissimae conditionis homines, sortisque adeo contemptae, ut cesserint in proverbium. Quoties enim hominem nullius pretii volebant denotare, Mysorum ultimum esse dicebant. Cicer. pro L. Flacco. Et quia erant iniuriarum patientes, hinc Mysorum praeda, Proverb. Item Mysorum et Phrygum termini discreti, Proverb. de rebus totô caelô diversis. Strabo etiam Mysos constituit in Europâ, in confinio Pannoniae ad Danubium fluv. putatque Mysos Asiae populos ab his, ut originem, ita et nomen duxisse. Sed hi a Plinio Moesi dicuntur. Vide Bochart. Phaleg. l. 1. c. 12. Dividitur autem Mysia in maiorem, et minorem: Maior Hellespontica appellatur a Galeno, et populi Hellespontii a Strabone, in qua Cyzicus et Lampsacus urbes praecipuae. Minor a Strabone Olympica a monte Olympo dicitur, in qua Prusa urbs Bithyniae. Baudrando fuit haec regio, maxime ad Occasum extensa. Eaque vel Minor, versus Hellespontum, et inter Propontidem ad Boream, et Troadem ad Austrum, ubi Cyzicus et Lampsacus, in ora Propontidis; vel Maior, quae Orientalior erat; inter Mysiam minorem ad Occasum, Bithyniam ad Boream, Phrygiam magnam ad Ortum, et mare Aegaeum ad Meridiem, ex Phil. a Via. Nunc utraque sub Natolia propria comprehenditur, et sub Turcis est, a tribus fere saeculis. Mysia etiam, regio Europae gemina est apud Ptol. superior et inferior. Vide Moesia, sic enim melius scribitur. Addo, quod in hac regione herbam reperiri, quâ oleum, quod vocent Medicum, inficiatur, tradit Solin. c. 23. Cuiusnaturam sic exprimit Dion. Afer de situ Orbis,
Et Masi Thracum boreis in finibus orti,
In quorum terris, quas ponti perfluit unda,
Ignipotens oleô commistô gignitur herba,
Medica cui nomen; cuius compescere flammas
Si quis aquâ cupiat, plus ignem pascit in illa;
Pulveris hunc iactus potis est exstinguere solus.
URBES MYSIAE SEU MOESIAE EUROPAEAE:
*Achillae, Kylia.
*Alba.
*Arribantium, Wiczitern.
Barna. Vide Varna.
*Bidina, Vidin.
Calatis, Kilia.
Dinogetia, Drimago.
*Dionysiopolis. Vide Varna.
Durostorum, Durostoro.
Galatium, Galacz.
*Mesembria, Mesember.
Nessum, Nissa.
*Nicopolis, Nicopoli.
Odessus, Lemano.
Rhaetiaria, postea Nicopolis, Nicopoli.
*Scupi, Uschup.
*Silistria, sic vulgo, Episcopalis superioris, et sedes Praefecti, Silistrie.
*Singidunum, Senderim.
*Sophia, sic vulgo, metropolis et caput Bulgariae, Sophie.
Sucidava.
Ternobum, Ternovo.
Tirista, Drista.
Tomi, Tomismar.
Varna, Varne.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Mysia — Mysia, nordwestliche Landschaft Kleinasiens, grenzte an die Propontis, das Ägäische Meer, Lydien, Phrygien u. Bithynien, davon durch den Rhyndakos getrennt, u. begriff die jetzige Provinz Karasi u. den westlichen Theil von Khodawendkiar im Ejalet …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Mysia — MYSIA, æ, Gr. Μυσία, ας, ein Beynamen der Ceres, den sie, nach einigen, von einem gewissen Argiven, der Mysius geheissen, bekommen, als der ihr 59 Stadia von Pallene einen besondern Tempel errichtete, worinnen nachher ihr Fest ganzer sieben Tage… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Mysia [1] — MYSIA, æ, ein Beynamen der Diana, unter welchem sie ihren Tempel in Lakonien hatte. Paus. Lacon. c. 20. p. 202 …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Mysia — [mish′ē ə] ancient region in NW Asia Minor, on the Propontis Mysian adj., n …   English World dictionary

  • Mysia — For other uses, see Mysia (disambiguation). Mysia Ancient Region of Anatolia Location North western Anatolia Largest city Pergamon Roman province Asia …   Wikipedia

  • Mysia — Mysian, adj., n. /mish ee euh/, n. an ancient country in NW Asia Minor. * * * ▪ ancient district, Turkey       ancient district in northwest Anatolia adjoining the Sea of Marmara on the north and the Aegean Sea on the west. A vague inland… …   Universalium

  • Mysia, Victoria — Mysia Victoria War Memorial School …   Wikipedia

  • Mysia (disambiguation) — Mysia may mean; Mysia an ancient region in northwest Anatolia (aka Mysians), Mysia, Victoria town in Australia This disambiguation page lists articles associated with the same title. If an …   Wikipedia

  • Mysia — geographical name ancient country NW Asia Minor bordering on the Propontis • Mysian adjective or noun …   New Collegiate Dictionary

  • Mysia —    A province in the north west of Asia Minor. On his first voyage to Europe (Acts 16:7, 8) Paul passed through this province and embarked at its chief port Troas …   Easton's Bible Dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”